- AGRIPPINA
- I.AGRIPPINAM. Agrippae filia, neptis Augusti, et uxor Germani ci, quem etiam in Syriam comitata est: ubi quum ille, missô a Cn. Pisone venenô, interiisset, cineres eius in Italiam reportavit et Iuliae familiae monumento intulit, Pisonemque iudiciô persequuta ad spontaneam necem adegit. Postremo apud Tiberium Caesarem, nullô suô meritô in invidiam adducta, inediâ sibi mortem conscivit. Vide Tacit. l. 1. 2. 3. 5. Sueton. in Tiberio, c. 52. Eius icon aslervatur in Musaeo Kircheriano, Romae, uti legitur in Musaeo Collegii Romani Soc. Iesu, edito Amstelodami, A. C. 1678. Item Iulia Agrippina, Germaniei, et superioris Agrippinae filia fuit, quae primum C. Domitio Aenobarbo nupsit, cui Neronem peperit, mortuôque Domitiô, novô quôdam exemplô cum Claudio Caesare patruo suo secundas nuptias contraxit; quem, ut Neroni filio suo expeditam ad Imperium viam sterneret, venenatô boletô sustulit. Tandem infinitis nobilissimorum virorum caedibus grassata, immissis Neronis iussu percussoribus, multis vulneribus confossa est, illud identidem clamans, Feri ventrem, qui monstrum tam ferum tulit. Utriusque vitam vide latius apud Tacit. l. 4. Annal. c. 75. l. 12. Annal. c. 7. 22. 25. etc.II.AGRIPPINAcognomine Vipsania, filia Agrippae, neptis Cecilii Attici, cui Ciero Epistolas inscripsit. Uxor Tiberii, sed ab eo repudiata, ut Iuliam duceret, Augusti filiam. Sueton. in Tiberio, c. 7. Susceperat autem ex Tiberio Drusum. Vide Tacit. l. 1. Annal. c. 6. Dion. Sueton. loc. cit.III.AGRIPPINAsive potius Agrippinensis Colonia urbs est celeberrima ad Rhenum fluv. sui pene iuris, et omnium urbium Germanicar. maxima cultissimaque, Ubiorum metropolis, nomen habens ab Agrippinâ Neronis matre, quae, ut patriam (ibi enim nata erat) splendidiorem redderet, sociisque etiam nationibus potentiam suam ostentaret, Veteranorum coloniam eo deduciimperavir. Vide Tacit. l. 12. Annal. c. 27. Ibi Acadernia antiqua, quae A. C. 1388. publice renovata est, ornataque privilegiis, Parisinae similibus. Ex adverso urbis fuit olim Divitense munimentum, nunc Duitsch, cum ponte Rheni, exstructum a Constantino M. sed a Brunone Episcopo destructum est, A. C. 955. Vide Colonia et Ubii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.